Cum mortui quo genius quemque deducit pervenerint, primum inicantur qui bene et honeste vixerint quique non. Qui autem moderate vixisse videantur, ad Acherontem deducti, cum naves quae iis sunt conscenderint, iis ad paludem perveniunt eoque vivunt, sua crimina diluunt, se abluentes et poenas dantes, si quis aliquid iniuste egerit, beneficiorum autem suorum causa honore afficiuntur, sua quisque virtute. Qui autem insanabiles esse videantur, propter suorum scelerum magnitudinem, cum sive multa magna sacrilegia, sive multa iniusta contra leges, sive alia, quae eius generis esse possint, perfecerint, eos debita Moira in Tartarum proicit, ex quo numquam exire possunt.
Ad te quidem veni, Hercules, cum eos qui te genuere nossem et naturam tuam in adulescentia vidissem, ex quo plane spero, si viam, quae ad me ducit, sequaris, te bene facta et laudibus digna facere posse atque me etiam maiore veneratione affici et virtute propter beneficia tua praestantiorem videri.
Voluptatis principiis te non illudam, sed, ut a deis decretum est, tibi res vere exponam. Nihil enim bonum atque plane pulchrum di hominibus sine labore atque studio dant, sed sive deos erga te benigne esse vis, di colendi sunt, sive praecipuo honore ab aliqua urbe affici cupis, urbi magno usui necesse est, sive propter virtutem admiratione te affici a Graecia tota postulas, beneficia in Graeciam conferre studendum est, sive agrum fructus copiose ferre tibi vis, ager colendus est, sive divitem armentis te fieri necesse putas, armenta curanda sunt, sive rebus gestis te augeri atque dominari, amicos e servitute redimere atque hostes in servitutem redigere vis, ab iis qui periti sint res militaris tibi discenda est atque ut oportet ea re uti studendum est ; si autem etiam corpore validum te esse vis, ita corpus assuefaciendum est, ut mentis in potestate sit, atque corpus exercendum est cum labore atque sudore.
Galli autem, cum olim adversus Clusium, Tyrrenicam urbem, petivissent, urbem obsidebant. Clusini vero, cum ad Romanos confugissent, legatos et litteras, ut barbaris mitterentur, ab iis petiverunt. Missi igitur sunt Fabiae gentis viri tres, qui clari et in honore habiti in urbe erant . Quos Galli humane exceperunt, propter Romae gloriae, et, proelio ante muros omisso, ad colloquium venere. Cum legati ex iis quaesivissent qua a Clusinis iniuria moti urbem obsedissent, Brennus, Gallorum rex, cachinnans: “iniuriam - inquit – nobis Clusini faciunt, quod angustam colere possunt regionem, magnam autem abitare postulant eamque nobiscum externis, egentibus et permultis non partiuntur. Hanc enim iniuriam, Romani, antea Albani, Fidenates et Ardeates nobis faciebant, nunc vero Veientes, Capenates et multi Faliscorum et Volscorum. Quibus cum bellum vos inferatis, nisi sua bona vobiscum partiuntur servitutem iis iniungitis, eorum domos populamini et deletis, nihil iniustum vel terribile facientes, quod autem antiquissimam sequentes legem: vincenti victorum bona dantur; quae incipit lex a deo et exitus in beluis habet: natura enim conari possunt si meliora habeant magis quam infirmiores. Desinite igitur obsessos Clusinos miserari, ne etiam Gallos doceatis strenuos et fletus tolerantes fieri erga quos Romani iniuriavere. Ex quo colloquio Romani Brennum nulla re flecti posse pro certo habuere, et, cum Clusium petivissent, eorum animos confirmabant et homines hortabantur ut secum in barbaros irruptionem facerent, sive si eorum virtutem mirari vellent, sive si suum ostendere.